PREGHIERE PRIMA E DOPO LA CONFESSIONE DEL SACERDOTE

PREGHIERE PRIMA E DOPO LA CONFESSIONE
DEL SACERDOTE

PRIMA DELLA CONFESSIONE DELLO STESSO SACERDOTE

SUSCIPE confessionem meam, piissime ac clementissime Domine Iesu Christe, unica spes salutis animae meae, et da mihi, obsecro, contritionem cordis et lacrimas oculis meis, ut defleam diebus ac noctibus omnes neglegentias meas cum humilitate et puritate cordis.
Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine. Si iratus fueris contra me, quem adiutorem quaeram? Quis miserebitur iniquitatibus meis? Memento mei, Domine, qui Cananaeam et Publicanum vocasti ad paenitentiam, et Petrum lacrimantem suscepisti. Domine, Deus meus, suscipe preces meas.
Salvator mundi, Iesu bone, qui te crucis morti dedisti, ut peccatores salvos faceres, respice me miserum peccatorem, invocantem nomen tuum, et noli sic attendere malum meum ut obliviscaris bonum tuum. Et si commisi unde me damnare potes, tu non amisisti unde salvare soles.
Parce ergo mihi, qui es Salvator meus, et miserere peccatrici animae meae. Solve vincula eius, sana vulnera. Domine Iesu, te desidero, te quaero, te volo: ostende mihi faciem tuam et salvus ero.
Emitte igitur, piissime Domine, meritis purissimae et immaculatae semper Virginis Genetricis tuae Mariae, et Sanctorum tuorum, lucem tuam et veritatem tuam in animam meam, quae omnes defectus meos in veritate mihi ostendat, quos confiteri me oportet, atque iuvet et doceat ipsos plene et contrito corde explicare. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

DOPO LA CONFESSIONE DELLO STESSO SACERDOTE

SIT tibi, Domine, obsecro, meritis beatae semper Virginis Genetricis tuae Mariae et omnium Sanctorum, grata et accepta ista confessio mea, et quidquid mihi defuit nunc, et de sufficientia contritionis, de puritate et integritate confessionis, suppleat pietas et misericordia tua et secundum illam digneris me habere plenius et perfectius absolutum in caelo. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.