PRIMA DI ACCEDERE AL CONFESSIONALE

Preghiere sacerdotali

PREGHIERE PRIMA E DOPO
LA CONFESSIONE DEI FEDELI

PRIMA DI ASCOLTARE LE CONFESSIONI DEI FEDELI

DA mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam, ut sciam judicare populum tuum in justitia et pauperos tuos in judicio. Fac me ita tractare claves regni coelorum, ut nulli aperiam cui claudendum sit, nulli claudam cui aperiendum sit. Sit intentio mea pura, zelus meus sincerus, charitas mea patiens, labor meus fructuosus. Sit in me lenitas non remissa, asperitas non severa; pauperem ne despiciam, diviti ne adulor. Fac me ad alliciendos peccatores suavem, ad interrogandos prudentem, ad instruendos peritum. Tribue, quaeso, ad retrahendos a malo solertiam, ad confirmandos in bono sedulitatem, ad promovendos ad meliora industriam: in responsis maturitatem, in consiliis rectitudinem, in obscuris lumen, in implexis sagacitatem, in arduis victoriam; inutilibus colloquiis ne detinear, pravis ne contaminer; alios salvem, meipsum non perdam. Amen.

DOPO AVER ASCOLTATO LE CONFESSIONI DEI FEDELI

DOMINE Jesu Christe, dulcis amator et sanctificator animarum, purifica, obsecro, per infusionem Sancti Spiritus cor meum ab omni affectione et cogitatione vitiosa, et quidiqid a me in meo munere sive per negligentiam, sive per ignorantiam peccatum est, tua infinita pietate et misericordia supplére digneris. Commendo in tuis amabilissimis vulneribus omnes animas quas ad poenitentiam traxisti, et tuo pretiosissmo Sanguine sanctificasti, ut eas a peccati omnibus custodias et in tuo timore et amore conserves, in virtutibus in dies magis promoveas, atque ad vitam perducas aeternam. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen